Psalms 12

CASS. Psalmus de charitate Christi, etc., usque ad secundum illud: Phil. 1. CAS. Magnus ardor sustinentis, etc., usque ad quia spes protrahitur. AUG. Consilio non est opus, etc., usque ad dolens precansque aeterna. etc. CASS. Dicit quia, ante adventum Christi, diabolus captivos tenebat homines. Vel id est, meam crudelitatem, quia toto orbe colitur, et quia sic orbis interit, plorat. Ibid. Post conquestionem, oratio, ut illuminetur, ne cedat fraudibus inimici, qui in misericordia confidit. AUG. Mitte quem missurus es. CASS. Pro omnibus, pro quibus generaliter petit. Si non corpore, videamus vel mente. Quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur. Id est, in peccato quod fit in Spiritum sanctum de quo Joannes: . AUG. Non solum propter me illuminare, sed ne inimicus gaudeat. CASS. Et si festinat, tamen patiens est: quia et si differtur, firmus est in spe, et interius jam videns exsultat, quem carne videre desiderat: unde et sibi bona data dicit qui prius querebatur. Non tribuet: magna virtus fidei jam habet quod futurum est. Si tantum desiderat, si sic famulatur venturo, quid faciendum suscepto?
Copyright information for VulgGlossa